Recherche
Date
De
à

1.3  In sua uictrici conuersum uiscera dextra,
1.4  Cognatasque acies, et rupto foedere regni
1.5  Certatum totis concussi uiribus orbis
1.8  Quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri
1.9  Gentibus inuisis Latium praebere cruorem?
1.10  Cumque superba foret Babylon spolianda trophaeis
1.12  Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
1.13  Heu quantum terrae potuit pelagique parari
1.14  Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae,
1.16  Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis
1.17  Et qua bruma rigens ac nescia uere remitti
1.18  Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
1.20  Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
1.21  Tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
1.22  Totum sub Latias leges cum miseris orbem,
1.23  In te uerte manus; nondum tibi defuit hostis.
1.24  At nunc semirutis pendent quod moenia tectis
1.25  Vrbibus Italiae lapsisque ingentia muris
1.26  Saxa iacent nulloque domus custode tenentur
1.27  Rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
1.28  Horrida quod dumis multosque inarata per annos
1.29  Hesperia est desuntque manus poscentibus aruis,
1.30  Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
1.31  Poenus erit; nulli penitus descendere ferro
1.32  Contigit; alta sedent ciuilis uulnera dextrae. 
1.33  Quod si non aliam uenturo fata Neroni
1.34  Inuenere uiam magnoque aeterna parantur
1.35  Regna deis caelumque suo seruire Tonanti
1.36  Non nisi saeuorum potuit post bella gigantum,
1.37  Iam nihil, o superi, querimur, scelera ista nefasque
1.38  Hac mercede placent; diros Pharsalia campos
1.39  Inpleat et Poeni saturentur sanguine manes;
1.40  Vltima funesta concurrant proelia Munda;
1.41  His, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores
1.42  Accedant fatis et quas premit aspera classes
1.43  Leucas et ardenti seruilia bella sub Aetna:
1.44  Multum Roma tamen debet ciuilibus armis,
1.45  Quod tibi res acta est. Te, cum statione peracta
1.46  Astra petes serus, praelati regia caeli
1.47  Excipiet gaudente polo; seu sceptra tenere,
1.48  Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,
1.49  Telluremque nihil mutato sole timentem
1.50  Igne uago lustrare iuuet, tibi numine ab omni
1.51  Cedetur, iurisque tui natura relinquet,
1.52  Quis deus esse uelis, ubi regnum ponere mundi.
1.53  Sed neque in arctoo sedem tibi legeris orbe,
1.54  Nec polus auersi calidus qua uergitur austri,
1.55  Vnde tuam uideas obliquo sidere Romam.
1.56  Aetheris immensi partem si presseris unam,
1.57  Sentiet axis onus. Librati pondera caeli
1.58  Orbe tene medio; pars aetheris illa sereni
1.59  Tota uacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
1.60  Tum genus humanum positis sibi consulat armis,
1.61  Inque uicem gens omnis amet; pax missa per orbem
1.65  Sollicitare deum Bacchumque auertere Nysa:
1.67  Fert animus causas tantarum expromere rerum,
1.68  Inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem
1.69  Inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi:
1.70  Inuida fatorum series summisque negatum
1.71  Stare diu nimioque graues sub pondere lapsus
1.73  Saecula tot mundi suprema coegerit hora,
1.74  Antiquum repetens iterum chaos, omnia mixtis
1.75  Sidera sideribus concurrent, ignea pontum 
1.76  Astra petent, tellus extendere litora nolet
1.77  Excutietque fretum, fratri contraria Phoebe
1.78  Ibit et obliquum bigas agitare per orbem
1.79  Indignata diem poscet sibi, totaque discors
1.80  Machina diuulsi turbabit foedera mundi.
1.81  In se magna ruunt; laetis hunc numina rebus
1.82  Crescendi posuere modum. Nec gentibus ullis
1.83  Commodat in populum terrae pelagique potentem
1.84  Inuidiam Fortuna suam: tu causa malorum
1.85  Facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam
1.86  In turbam missi feralia foedera regni.
1.87  O male concordes nimiaque cupidine caeci!
1.88  Quid miscere iuuat uires orbemque tenere
1.89  In medio? Dum terra fretum terramque leuabit
1.90  Aer et longi uoluent Titana labores
1.91  Noxque diem caelo totidem per signa sequetur,
1.92  Nulla fides regni sociis, omnisque potestas
1.93  Inpatiens consortis erit. Nec gentibus ullis
1.94  Credite, nec longe fatorum exempla petantur:
1.96  Nec pretium tanti tellus pontusque furoris
1.97  Tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.
1.99  Paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri
1.100  Crassus erat belli medius mora. Qualiter undas
1.102  Nec patitur conferre fretum, si terra recedat,
1.103  Ionium Aegaeo frangat mare: sic ubi saeua
1.104  Arma ducum dirimens miserando funere Crassus
1.105  Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas,
1.106  Parthica Romanos soluerunt damna furores.
1.107  Plus illa uobis acie quam creditis actum est,
1.108  Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.
1.109  Diuiditur ferro regnum, populique potentis,
1.110  Quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem
1.111  Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti
1.112  Sanguinis et diro ferales omine taedas
1.113  Abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua
1.114  Intercepta manu. Quod si tibi fata dedissent
1.115  Maiores in luce moras, tu sola furentem
1.116  Inde uirum poteras atque hinc retinere parentem
1.117  Armatasque manus excusso iungere ferro,
1.118  Vt generos soceris mediae iunxere Sabinae.
1.119  Morte tua discussa fides, bellumque mouere
1.120  Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula uirtus:
1.121  Tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos
1.122  Et uictis cedat piratica laurea Gallis,
1.123  Magne, times; te iam series ususque laborum
1.124  Erigit impatiensque loci fortuna secundi.
1.125  Nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem
1.126  Pompeiusue parem. Quis iustius induit arma?
1.127  Scire nefas; magno se iudice quisque tuetur:
1.128  Victrix causa deis placuit, sed uicta Catoni.
1.129  Nec coiere pares. Alter uergentibus annis
1.130  In senium longoque togae tranquillior usu
1.132  Multa dare in uulgus, totus popularibus auris
1.133  Inpelli, plausuque sui gaudere theatri,
1.134  Nec reparare nouas uires, multumque priori
1.135  Credere fortunae. Stat, magni nominis umbra,
1.136  Qualis frugifero quercus sublimis in agro
1.137  Exuuias ueteris populi sacrataque gestans
1.138  Dona ducum; nec iam ualidis radicibus haeret,
1.139  Pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos
1.140  Effundens, trunco non frondibus efficit umbram;
1.141  Sed quamuis primo nutet casura sub Euro,
1.142  Tot circum siluae firmo se robore tollant,
1.143  Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum
1.144  Nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus
1.146  Acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset
1.147  Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro,
1.148  Successus urguere suos, instare fauori
1.149  Numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti
1.152  Aetheris inpulsi sonitu mundique fragore
1.153  Emicuit rupitque diem populosque pauentes
1.154  Terruit obliqua praestringens lumina flamma;
1.155  In sua templa furit, nullaque exire uetante
1.156  Materia magnamque cadens magnamque reuertens
1.157  Dat stragem late sparsosque recolligit ignes.
1.158  Hae ducibus causae; suberant sed publica belli
1.159  Semina, quae populos semper mersere potentes.
1.160  Namque ut opes nimias mundo fortuna subacto
1.161  Intulit, et rebus mores cessere secundis,
1.162  Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,
1.163  Non auro tectisue modus, mensasque priores
1.164  Aspernata fames; cultus gestare decoros
1.166  Paupertas fugitur, totoque accersitur orbe
1.167  Quo gens quaeque perit: tunc longos iungere fines
1.168  Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli
1.169  Vomere et antiquos Curiorum passa ligones
1.170  Longa sub ignotis extendere rura colonis.
1.171  Non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret,
1.172  Quem sua libertas inmotis pasceret armis.
1.173  Inde irae faciles et, quod suasisset egestas,
1.174  Vile nefas magnumque decus ferroque petendum,
1.175  Plus patria potuisse sua, mensuraque iuris
1.176  Vis erat; hinc leges et plebis scita coactae
1.177  Et cum consulibus turbantes iura tribuni;
1.178  Hinc rapti fasces pretio sectorque fauoris
1.180  Annua uenali referens certamina Campo;
1.181  Hinc usura uorax auidumque in tempora faenus
1.182  Et concussa fides et multis utile bellum.
1.183  Iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpes
1.184  Ingentisque animo motus bellumque futurum
1.185  Ceperat. Vt uentum est parui Rubiconis ad undas,
1.186  Ingens uisa duci patriae trepidantis imago
1.187  Clara per obscuram uoltu maestissima noctem,
1.188  Turrigero canos effundens uertice crines,
1.189  Caesarie lacera nudisque adstare lacertis
1.190  Et gemitu permixta loqui: "Quo tenditis ultra?
1.191  Quo fertis mea signa, uiri? Si iure uenitis,
1.192  Si ciues, huc usque licet." Tunc perculit horror
1.193  Membra ducis, riguere comae, gressumque cohercens
1.194  Languor in extrema tenuit uestigia ripa.
1.195  Mox ait: "O magnae qui moenia prospicis urbis
1.196  Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates
1.197  Gentis Iuleae et rapti secreta Quirini
1.198  Et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba
1.199  Vestalesque foci summique o numinis instar,
1.200  Roma, faue coeptis; non te furialibus armis
1.201  Persequor; en adsum, uictor terraque marique,
1.202  Caesar, ubique tuus (liceat modo), nunc quoque, miles.
1.203  Ille erit, ille nocens, qui me tibi fecerit hostem."
1.204  Inde moras soluit belli tumidumque per amnem
1.207  Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
1.208  Mox ubi se saeuae stimulauit uerbere caudae
1.209  Erexitque iubam et uasto graue murmur hiatu
1.210  Infremuit, tunc, torta leuis si lancea Mauri
1.211  Haereat aut latum subeant uenabula pectus,
1.212  Per ferrum tanti securus uolneris exit.
1.213  Fonte cadit modico paruisque inpellitur undis
1.214  Puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas,
1.215  Perque imas serpit ualles et Gallica certus
1.216  Limes ab Ausoniis disterminat arua colonis.
1.217  Tum uires praebebat hiemps, atque auxerat undas
1.218  Tertia iam grauido pluuialis Cynthia cornu
1.219  Et madidis euri resolutae flatibus Alpes.
1.220  Primus in obliquum sonipes opponitur amnem
1.221  Excepturus aquas; molli tum cetera rumpit
1.222  Turba uado faciles iam fracti fluminis undas.
1.223  Caesar, ut aduersam superato gurgite ripam
1.224  Attigit Hesperiae uetitis et constitit aruis,
1.225  "Hic," ait "hic pacem temerataque iura relinquo;
1.226  Te, Fortuna, sequor; procul hinc iam foedera sunto.
1.227  Credidimus fatis, utendum est iudice bello."
1.228  Sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor
1.229  Inpiger; it torto Balearis uerbere fundae
1.231  Vicinumque minax inuadit Ariminum, et ignes
1.232  Solis lucifero fugiebant astra relicto.
1.233  Iamque dies primos belli uisura tumultus
1.234  Exoritur; seu sponte deum, seu turbidus auster
1.235  Inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem.
1.236  Constitit ut capto iussus deponere miles
1.237  Signa foro, stridor lituum clangorque tubarum
1.238  Non pia concinuit cum rauco classica cornu.
1.239  Rupta quies populi, stratisque excita iuuentus
1.240  Deripuit sacris adfixa penatibus arma
1.241  Quae pax longa dabat; nuda iam crate fluentis
1.242  Inuadunt clipeos curuataque cuspide pila
1.243  Et scabros nigrae morsu robiginis enses.
1.244  Vt notae fulsere aquilae Romanaque signa
1.245  Et celsus medio conspectus in agmine Caesar,
1.246  Deriguere metu; gelidus pauor occupat artus,
1.247  Et tacito mutos uoluunt in pectore questus:
1.248  "O male uicinis haec moenia condita Gallis,
1.249  O tristi damnata loco! Pax alta per omnis
1.250  Et tranquilla quies populos; nos praeda furentum
1.251  Primaque castra sumus. Melius, Fortuna, dedisses
1.252  Orbe sub eoo sedem gelidaque sub arcto
1.253  Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.
1.254  Nos primi Senonum motus Cimbrumque furentem
1.255  Vidimus et Martem Libyes cursumque furoris
1.256  Teutonici; quotiens Romam fortuna lacessit,
1.257  Hac iter est bellis." Gemitu sic quisque latenti,
1.258  Non ausus timuisse palam; uox nulla dolori
1.259  Credita; sed quantum, uolucres cum bruma cohercet,
1.260  Rura silent mediusque tacet sine murmure pontus,
1.261  Tanta quies. Noctis gelidas lux soluerat umbras,
1.262  Ecce faces belli dubiaeque in proelia menti
1.263  Vrguentes addunt stimulos cunctasque pudoris
1.264  Rumpunt fata moras; iustos fortuna laborat
1.265  Esse ducis motus et causas inuenit armis:
1.266  Expulit ancipiti discordes Vrbe tribunos
1.267  Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
1.268  Hos iam mota ducis uicinaque signa petentes
1.269  Audax uenali comitatur Curio lingua,
1.270  Vox quondam populi libertatemque tueri
1.271  Ausus et armatos plebi miscere potentes.
1.272  Vtque ducem uarias uoluentem pectore curas
1.273  Conspexit: "Dum uoce tuae potuere iuuari,
1.274  Caesar," ait "partes, quamuis nolente senatu,
1.275  Traximus imperium, tunc cum mihi rostra tenere
1.276  Ius erat et dubios in te transferre Quirites.
1.277  At postquam leges bello siluere coactae,
1.278  Pellimur e patriis laribus patimurque uolentes
1.279  Exilium; tua nos faciet uictoria ciues.
1.280  Dum trepidant nullo firmatae robore partes,
1.281  Tolle moras; semper nocuit differre paratis.
1.283  Bellantem geminis tenuit te Gallia lustris,
1.284  Pars quota terrarum? facili si proelia pauca
1.285  Gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem.
1.286  Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi
1.287  Excipit, aut sacras poscunt Capitolia laurus;
1.289  Vix impune feres. Socerum depellere regno
1.290  Decretum genero est; partiri non potes orbem,
1.291  Solus habere potes." Sic postquam fatus, et ipsi
1.292  In bellum prono tantum tamen addidit irae
1.293  Accenditque ducem, quantum clamore iuuatur
1.294  Eleus sonipes, quamuis iam carcere clauso
1.295  Inmineat foribus pronusque repagula laxet.
1.297  Vtque satis trepidum turba coeunte tumultum
1.298  Conposuit uultu dextraque silentia iussit:
1.299  "Bellorum o socii, qui mille pericula Martis
1.300  Mecum" ait "experti decimo iam uincitis anno,
1.301  Hoc cruor arctois meruit diffusus in aruis
1.302  Vulneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae?
1.303  Non secus ingenti bellorum Roma tumultu
1.304  Concutitur quam si Poenus transcenderit Alpes
1.305  Hannibal: implentur ualido tirone cohortes;
1.306  In classem cadit omne nemus; terraque marique
1.307  Iussus Caesar agi. Quid? si mihi signa iacerent
1.308  Marte sub aduerso ruerentque in terga feroces
1.309  Gallorum populi? Nunc cum fortuna secundis
1.310  Mecum rebus agat superique ad summa uocantes,
1.312  Milite cum subito partesque in bella togatae
1.313  Marcellusque loquax et nomina uana, Catones.
1.314  Scilicet extremi Pompeium emptique clientes
1.315  Continuo per tot satiabunt tempora regno!
1.316  Ille reget currus nondum patientibus annis;
1.317  Ille semel raptos nunquam dimittet honores.
1.318  Quid iam rura querar totum subpressa per orbem
1.319  Ac iussam seruire famem? Quis castra timenti
1.320  Nescit mixta foro, gladii cum triste micantes
1.321  Iudicium insolita trepidum cinxere corona,
1.323  Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
1.324  Nunc quoque ne lassum teneat priuata senectus,
1.325  Bella nefanda parat suetus ciuilibus armis
1.326  Et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum;
1.327  Vtque ferae tigres nunquam posuere furorem,
1.328  Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra secuntur,
1.329  Altus caesorum pauit cruor armentorum,
1.330  Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum
1.331  Durat, Magne, sitis. Nullus semel ore receptus
1.332  Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
1.333  Quem tamen inueniet tam longa potentia finem?
1.334  Quis scelerum modus est? Ex hoc iam te, improbe, regno
1.335  Ille tuus saltem doceat descendere Sulla.
1.336  Post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis
1.337  Proelia barbarico uix consummata ueneno
1.338  Vltima Pompeio dabitur prouincia Caesar,
1.339  Quod non uictrices aquilas deponere iussus
1.340  Paruerim? Mihi si merces erepta laborum est,
1.341  His saltem longi non cum duce praemia belli
1.342  Reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.
1.343  Conferet exanguis quo se post bella senectus?
1.345  Quae noster ueteranus aret? Quae moenia fessis?
1.348  Viribus utendum est quas fecimus. Arma tenenti
1.349  Omnia dat qui iusta negat. Nec numina derunt;
1.350  Nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis:
1.351  Detrahimus dominos Vrbi seruire paratae."
1.352  Dixerat; at dubium non claro murmure uolgus
1.353  Secum incerta fremit. Pietas patriique penates
1.354  Quamquam caede feras mentes animosque tumentis
1.355  Frangunt; sed diro ferri reuocantur amore
1.356  Ductorisque metu. Summi tum munera pili
1.357  Laelius emeritique gerens insignia doni,
1.358  Seruati ciuis referentem praemia quercum:
1.359  "Si licet," exclamat "Romani maxime rector
1.360  Nominis, et ius est ueras expromere uoces:
1.361  Quod tam lenta tuas tenuit patientia uires,
1.362  Conquerimur. Deratne tibi fiducia nostri?
1.363  Dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis,
1.364  Et dum pila ualent fortes torquere lacerti,
1.365  Degenerem patiere togam regnumque senatus?
1.366  Vsque adeo miserum est ciuili uincere bello?
1.367  Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis
1.368  Litora, per calidas Libyae sitientis harenas:
1.369  Haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem,
1.370  Oceani tumidas remo compescuit undas,
1.371  Fregit et arctoo spumantem uertice Rhenum.
1.372  Iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est.
1.373  Nec ciuis meus est in quem tua classica, Caesar,
1.374  Audiero. Per signa decem felicia castris
1.375  Perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos:
1.376  Pectore si fratris gladium iuguloque parentis
1.377  Condere me iubeas plenaeque in uiscera partu
1.378  Coniugis, inuita peragam tamen omnia dextra;
1.379  Si spoliare deos ignemque inmittere templis,
1.380  Numina miscebit castrensis flamma monetae;
1.381  Castra super Tusci si ponere Thybridis undas,
1.383  Tu quoscumque uoles in planum effundere muros,
1.384  His aries actus disperget saxa lacertis,
1.385  Illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,
1.386  Roma sit." His cunctae simul adsensere cohortes
1.388  Promisere manus. It tantus ad aethera clamor
1.389  Quantus, piniferae boreas cum Thracius Ossae
1.390  Rupibus incubuit, curuato robore pressae
1.391  Fit sonus aut rursus redeuntis in aethera siluae.
1.392  Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum
1.393  Fataque ferre uidet, ne quo languore moretur
1.394  Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes
1.395  Euocat et Romam motis petit undique signis.
1.397  Castraque quae Vosegi curuam super ardua ripam
1.398  Pugnaces pictis cohibebant Lingones armis.
1.399  Hi uada liquerunt Isarae, qui gurgite ductus
1.400  Per tam multa suo, famae maioris in amnem
1.401  Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.
1.402  Soluuntur flaui longa statione Ruteni;
1.403  Mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas
1.404  Finis et Hesperiae, promoto limite, Varus;
1.405  Quaque sub Herculeo sacratus numine portus
1.406  Vrget rupe caua pelagus (non corus in illum
1.407  Ius habet aut zephyrus; solus sua litora turbat
1.408  Circius et tuta prohibet statione Monoeci);
1.410  Vindicat alternis uicibus, cum funditur ingens
1.411  Oceanus uel cum refugis se fluctibus aufert.
1.413  Destituatque ferens, an sidere mota secundo
1.414  Tethyos unda uagae lunaribus aestuet horis,
1.416  Erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat,
1.417  Quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper
1.418  Tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus,
1.420  Qui tenet et ripas Aturi, qua litore curuo
1.421  Molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,
1.422  Signa mouet, gaudetque amoto Santonus hoste
1.423  Et Biturix longisque leues Suessones in armis.
1.424  Optimus excusso Leucus Remusque lacerto,
1.425  Optima gens flexis in gyrum Sequana frenis,
1.426  Et docilis rector monstrati Belga couinni
1.427  Aruernique ausi Latio se fingere fratres
1.428  Sanguine ab Iliaco populi nimiumque rebellis
1.429  Neruius et caesi pollutus sanguine Cottae
1.430  Et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis,
1.431  Vangiones, Batauique truces, quos aere recuruo
1.432  Stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat
1.433  Gurgite, qua Rhodanus raptum uelocibus undis
1.434  In mare fert Ararim, qua montibus ardua summis
1.435  Gens habitat cana pendentes rupe Cebennas.
1.436  [Pictones inmunes subigunt sua rura; nec ultra
1.437  Instabiles Turones circumsita castra coercent.
1.438  In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus
1.439  Andus iam placida Ligeris recreatur ab unda.
1.440  Inclita Caesareis Genabos dissoluitur alis.] 
1.441  Tu quoque laetatus conuerti proelia, Treuir,
1.442  Et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore
1.443  Crinibus effusis toti praelate Comatae;
1.444  Et quibus inmitis placatur sanguine diro
1.445  Teutates horrensque feris altaribus Esus
1.447  Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
1.448  Laudibus in longum uates dimittitis aeuum,
1.450  Et uos barbaricos ritus moremque sinistrum
1.451  Sacrorum, druidae, positis repetistis ab armis.
1.452  Solis nosse deos et caeli numina uobis
1.453  Aut solis nescire datum; nemora alta remotis
1.454  Incolitis lucis; uobis auctoribus umbrae
1.455  Non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi
1.457  Orbe alio; longae, canitis si cognita, uitae
1.458  Mors media est. Certe populi, quos despicit arctos,
1.459  Felices errore suo, quos ille timorum
1.460  Maximus haut urguet, leti metus. Inde ruendi
1.461  In ferrum mens prona uiris animaeque capaces
1.462  Mortis, et ignauum rediturae parcere uitae.
1.463  Et uos crinigeros bellis arcere Caycos
1.464  Oppositi petitis Romam Rhenique feroces
1.465  Deseritis ripas et apertum gentibus orbem.
1.466  Caesar, ut inmensae conlecto robore uires
1.467  Audendi maiora fidem fecere, per omnem
1.468  Spargitur Italiam uicinaque moenia conplet.
1.469  Vana quoque ad ueros accessit fama timores
1.470  Inrupitque animos populi clademque futuram
1.471  Intulit et uelox properantis nuntia belli
1.472  Innumeras soluit falsa in praeconia linguas.
1.474  Explicat, audacis ruere in certamina turmas
1.475  Adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni,
1.476  Barbaricas saeui discurrere Caesaris alas;
1.477  Ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem
1.478  Agmine non uno densisque incedere castris.
1.479  Nec qualem meminere uident: maiorque ferusque
1.480  Mentibus occurrit uictoque inmanior hoste.
1.481  Hunc inter Rhenum populos Alpemque iacentes,
1.482  Finibus arctois patriaque a sede reuolsos,
1.483  Pone sequi, iussamque feris a gentibus Vrbem
1.484  Romano spectante rapi. Sic quisque pauendo
1.485  Dat uires famae, nulloque auctore malorum,
1.486  Quae finxere timent. Nec solum uulgus inani
1.487  Percussum terrore pauet, sed curia; et ipsi
1.488  Sedibus exsiluere patres, inuisaque belli
1.489  Consulibus fugiens mandat decreta senatus.
1.490  Tunc quae tuta petant et quae metuenda relinquant
1.491  Incerti: quo quemque fugae tulit impetus, urget
1.492  Praecipitem populum, serieque haerentia longa
1.493  Agmina prorumpunt; credas aut tecta nefandas
1.494  Corripuisse faces aut iam quatiente ruina
1.495  Nutantes pendere domos; sic turba per urbem
1.496  Praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebus
1.497  Spes foret adflictis patrios excedere muros,
1.498  Inconsulta ruit. Qualis, cum turbidus auster
1.499  Repulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor
1.500  Fractaque ueliferi sonuerunt pondera mali,
1.501  Desilit in fluctus deserta puppe magister
1.502  Nauitaque, et nondum sparsa conpage carinae
1.503  Naufragium sibi quisque facit; sic urbe relicta
1.504  In bellum fugitur. Nullum iam languidus aeuo
1.505  Eualuit reuocare parens coniunxue maritum
1.506  Fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutis
1.507  Conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam
1.508  Haesit, et extremo tunc forsitan urbis amatae
1.509  Plenus abit uisu; ruit inreuocabile uulgus.
1.510  O faciles dare summa deos eademque tueri
1.511  Difficiles! Vrbem populis uictisque frequentem
1.512  Gentibus et generis, coeat si turba, capacem
1.513  Humani facilem uenturo Caesare praedam
1.514  Ignauae liquere manus. Cum pressus ab hoste
1.515  Clauditur externis miles Romanus in oris,
1.516  Effugit exiguo nocturna pericula uallo,
1.517  Et subitus rapti munimine caespitis agger
1.518  Praebet securos intra tentoria somnos:
1.519  Tu tantum audito bellorum nomine, Roma,
1.520  Desereris; nox una tuis non credita muris.
1.521  Danda tamen uenia est tantorum, danda, pauorum:
1.522  Pompeio fugiente timent. Tum ne qua futuri
1.523  Spes saltem trepidas mentes leuet, addita fati
1.524  Peioris manifesta fides, superique minaces
1.525  Prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum.
1.526  Ignota obscurae uiderunt sidera noctes
1.527  Ardentemque polum flammis caeloque uolantes
1.528  Obliquas per inane faces crinemque timendi
1.530  Fulgora fallaci micuerunt crebra sereno
1.532  Nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas
1.533  Emicuit caelo. Tacitum sine nubibus ullis
1.534  Fulmen et arctois rapiens de partibus ignem
1.535  Percussit Latiare caput, stellaeque minores
1.536  Per uacuum solitae noctis decurrere tempus
1.537  In medium uenere diem, cornuque coacto
1.539  Terrarum subita percussa expalluit umbra.
1.540  Ipse caput medio Titan cum ferret Olympo,
1.541  Condidit ardentes atra caligine currus
1.542  Inuoluitque orbem tenebris gentesque coegit
1.543  Desperare diem; qualem fugiente per ortus
1.544  Sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.
1.545  Ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae
1.546  Nec tulit in caelum flammas, sed uertice prono
1.547  Ignis in Hesperium cecidit latus. Atra Charybdis
1.548  Sanguineum fundo torsit mare. Flebile saeui
1.549  Latrauere canes. Vestali raptus ab ara
1.550  Ignis et ostendens confectas flamma Latinas
1.551  Scinditur in partes geminoque cacumine surgit
1.552  Thebanos imitata rogos. Tum cardine tellus
1.553  Subsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpes
1.554  Discussere niuem. Tethys maioribus undis
1.556  Indigetes fleuisse deos Vrbisque laborem
1.557  Testatos sudore lares delapsaque templis
1.558  Dona suis dirasque diem foedasse uolucres
1.559  Accipimus, siluisque feras sub nocte relictis
1.560  Audaces media posuisse cubilia Roma.
1.561  Tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,
1.564  Diraque per populum Cumanae carmina uatis
1.565  Vulgantur. Tum, quos sectis, Bellona lacertis
1.566  Saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantes
1.567  Sanguineum populis ulularunt tristia Galli.
1.568  Conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
1.569  Tunc fragor armorum magnaeque per auia uoces
1.570  Auditae nemorum et uenientes comminus umbrae,
1.571  Quique colunt iunctos extremis moenibus agros,
1.572  Diffugiunt. Ingens urbem cingebat Erinys
1.573  Excutiens pronam flagranti uertice pinum
1.574  Stridentisque comas, Thebanam qualis Agauen
1.575  Impulit aut saeui contorsit tela Lycurgi
1.576  Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae
1.577  Horruit Alcides, uiso iam Dite, Megaeram.
1.578  Insonuere tubae, et quanto clamore cohortes
1.579  Miscentur, tantum nox atra silentibus auris
1.580  Edidit. E medio uisi consurgere Campo
1.581  Tristia Sullani cecinere oracula manes,
1.582  Tollentemque caput gelidas Anienis ad undas
1.583  Agricolae Marium fracto fugere sepulchro.
1.584  Haec propter placuit Tuscos de more uetusto
1.585  Acciri uates. Quorum qui maximus aeuo
1.586  Arruns incoluit desertae moenia Lucae,
1.587  Fulminis edoctus motus uenasque calentes
1.588  Fibrarum et monitus errantis in aere pinnae,
1.589  Monstra iubet primum, quae nullo semine discors
1.590  Protulerat natura, rapi sterilique nefandos
1.591  Ex utero fetus infaustis urere flammis.
1.592  Mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbem
1.593  Ambiri et, festo purgantes moenia lustro,
1.594  Longa per extremos pomeria cingere fines
1.595  Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
1.596  Turba minor ritu sequitur succincta Gabino,
1.597  Vestalemque chorum ducit uittata sacerdos,
1.598  Troianam soli cui fas uidisse Mineruam;
1.599  Tunc qui fata deum secretaque carmina seruant
1.600  Et lotam paruo reuocant Almone Cybeben,
1.601  Et doctus uolucres augur seruare sinistras
1.602  Septemuirque epulis festus Titiique sodales
1.603  Et Salius laeto portans ancilia collo
1.604  Et tollens apicem generoso uertice flamen.
1.605  Dumque illi effusam longis anfractibus urbem
1.606  Circumeunt, Arruns dispersos fulminis ignis
1.607  Colligit et terrae maesto cum murmure condit
1.608  Datque locis numen; sacris tunc admouet aris
1.609  Electa ceruice marem. Iam fundere Bacchum
1.610  Coeperat obliquoque molas inducere cultro,
1.611  Impatiensque diu non grati uictima sacri,
1.612  Cornua succincti premerent cum torua ministri,
1.613  Deposito uictum praebebat poplite collum.
1.614  Nec cruor emicuit solitus, sed uulnere largo
1.615  Diffusum rutilo nigrum pro sanguine uirus.
1.616  Palluit attonitus sacris feralibus Arruns
1.617  Atque iram superum raptis quaesiuit in extis.
1.618  Terruit ipse color uatem; nam pallida taetris
1.619  Viscera tincta notis gelidoque infecta cruore
1.620  Plurimus asperso uariabat sanguine liuor.
1.621  Cernit tabe iecur madidum uenasque minaces
1.622  Hostili de parte uidet. Pulmonis anheli
1.623  Fibra latet paruusque secat uitalia limes.
1.624  Cor iacet et saniem per hiantis uiscera rimas
1.625  Emittunt produntque suas omenta latebras.
1.626  Quodque nefas nullis impune apparuit extis,
1.627  Ecce uidet capiti fibrarum increscere molem
1.628  Alterius capitis; pars aegra et marcida pendet,
1.629  Pars micat et celeri uenas mouet improba pulsu.
1.630  His ubi concepit magnorum fata malorum,
1.631  Exclamat: "Vix fas, superi, quaecumque mouetis,
1.632  Prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui,
1.633  Iuppiter, hoc sacrum; caesique in pectora tauri
1.634  Inferni uenere dei. Non fanda timemus,
1.636  Et fibris sit nulla fides, sed conditor artis
1.637  Finxerit ista Tages." Flexa sic omina Tuscus
1.638  Inuoluens multaque tegens ambage canebat.
1.639  At Figulus, cui cura deos secretaque caeli
1.640  Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis
1.641  Aequaret uisu numerisque mouentibus astra,
1.642  "Aut hic errat," ait "nulla cum lege per aeuum
1.643  Mundus et incerto discurrunt sidera motu,
1.644  Aut, si fata mouent, Vrbi generique paratur
1.646  Subsidentque urbes, an tollet feruidus aer
1.647  Temperiem, segetes tellus infida negabit,
1.648  Omnis an effusis miscebitur unda uenenis?
1.649  Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis
1.650  Saeuitiam? Extremi multorum tempus in unum
1.651  Conuenere dies. Summo si frigida caelo
1.652  Stella nocens nigros Saturni accenderet ignis,
1.653  Deucalioneos fudisset Aquarius imbres,
1.654  Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
1.655  Si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem
1.656  Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo,
1.657  Succensusque tuis flagrasset curribus aether.
1.658  Hi cessant ignes. Tu qui flagrante minacem
1.659  Scorpion incendis cauda chelasque peruris,
1.660  Quid tantum, Gradiue, paras? Nam mitis in alto
1.661  Iuppiter occasu premitur Venerisque salubre
1.663  Et caelum Mars solus habet. Cur signa meatus
1.664  Deseruere suos mundoque obscura feruntur,
1.665  Ensiferi nimium fulget latus Orionis?
1.666  Inminet armorum rabies ferrique potestas
1.667  Confundet ius omne manu scelerique nefando
1.668  Nomen erit uirtus multosque exibit in annos
1.669  Hic furor. Et superos quid prodest poscere finem?
1.670  Cum domino pax ista uenit. Duc, Roma, malorum
1.671  Continuam seriem clademque in tempora multa
1.672  Extrahe ciuili tantum iam libera bello."
1.673  Terruerant satis haec pauidam praesagia plebem;
1.674  Sed maiora premunt. Nam qualis uertice Pindi
1.675  Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo,
1.676  Talis et attonitam rapitur matrona per urbem
1.677  Vocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:
1.678  "Quo feror, o Paean? Qua me super aethera raptam
1.679  Constituis terra? Video Pangaea niuosis
1.680  Cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos.
1.681  Quis furor hic, o Phoebe, doce, quae tela? Manusque
1.682  Romanae miscent acies bellumque sine hoste est!
1.683  Quo diuersa feror? Primos me ducis in ortus
1.684  Qua mare Lagaei mutatur gurgite Nili:
1.685  Hunc ego, fluminea deformis truncus harena
1.686  Qui iacet, agnosco. Dubiam super aequora Syrtim
1.687  Arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo
1.688  Transtulit Emathias acies. Nunc desuper Alpis
1.689  Nubiferae colles atque aeriam Pyrenen
1.690  Abripimur. Patriae sedis remeamus in urbis,
1.691  Inpiaque in medio peraguntur bella senatu.
1.692  Consurgunt partes iterum, totumque per orbem
1.693  Rursus eo. Noua da mihi cernere litora ponti
1.695  Haec ait et lasso iacuit deserta furore.
2.1  Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
2.2  Signa dedit mundus, legesque et foedera rerum
2.3  Praescia monstrifero uertit natura tumultu
2.5  Sollicitis uisum mortalibus addere curam,
2.6  Noscant uenturas ut dira per omina clades?
2.7  Siue parens rerum, cum primum informia regna
2.8  Materiamque rudem flamma cedente recepit,
2.9  Fixit in aeternum causas qua cuncta coercet,
2.10  Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
2.11  Fatorum immoto diuisit limite mundum;
2.12  Siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur,
2.13  Fertque refertque uices, et habet mortalia casus:
2.14  Sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
2.16  Ergo ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
2.18  Iustitium, latuit plebeio tectus amictu
2.19  Omnis honos, nullos comitata est purpura faces.
2.20  Tum questus tenuere suos, magnusque per omnis
2.21  Errauit sine uoce dolor. sic funere primo
2.22  Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
2.23  Conclamata iacent, nec mater crine soluto
2.24  Exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,
2.25  Sed cum membra premit fugiente rigentia uita
2.26  Vultusque exanimes oculosque in morte minaces;
2.27  Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens
2.28  Miraturque malum. Cultus matrona priores
2.29  Deposuit maestaeque tenent delubra cateruae.
2.30  Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
2.31  Ad fixere solo lacerasque in limine sacro
2.32  Attonitae fudere comas uotisque uocari
2.33  Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
2.34  Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
2.36  Inuidiam factura parens, quarum una madentis
2.37  Scissa genas, planctu liuentis atra lacertos:
2.38  "Nunc," ait "o miserae, contundite pectora, matres,
2.39  Nunc laniate comas neue hunc differte dolorem
2.40  Et summis seruate malis; nunc flere potestas,
2.41  Dum pendet fortuna ducum; cum uicerit alter,
2.42  Gaudendum est." His se stimulis dolor ipse lacessit.
2.43  Nec non bella uiri diuersaque castra petentes
2.44  Effundunt iustas in numina saeua querellas:
2.45  "O miserae sortis, quod non in Punica nati
2.46  Tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus!
2.47  Non pacem petimus, superi; date gentibus iras,
2.48  Nunc urbes excite feras, coniuret in arma
2.50  Agmina, Massageten Scythicus non alliget Hister,
2.52  Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostis
2.53  Reddite nos populis: ciuile auertite bellum;
2.55  Alter, ad eoas hic uertat signa pharetras;
2.56  Nulla uacet tibi, Roma, manus. uel perdere nomen
2.57  Si placet Hesperium, superi, collatus in ignes
2.58  Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
2.59  Saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,
2.60  Dum nondum meruere, feri. Tantone nouorum
2.61  Prouentu scelerum quaerunt uter imperet Vrbi?
2.62  Vix tanti fuerat ciuilia bella mouere
2.63  Vt neuter." Talis pietas peritura querellas
2.64  Egerit. At miseros angit sua cura parentes,
2.65  Oderuntque grauis uiuacia fata senectae
2.66  Seruatosque iterum bellis ciuilibus annos;
2.67  Atque aliquis magno quaerens exempla timori:
2.68  "Non alios" inquit "motus tunc fata parabant,
2.69  Cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos
2.70  Exul limosa Marius caput abdidit ulua.
2.71  Stagna auidi texere soli laxaeque paludes
2.74  Consul et euersa felix moriturus in Vrbe
2.75  Poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit
2.76  Saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas
2.77  Sanguinis inuisi. Primo qui caedis in actu
2.78  Deriguit ferrumque manu torpente remisit:
2.79  Viderat immensam tenebroso in carcere lucem
2.80  Terribilesque deos scelerum Mariumque futurum
2.81  Audieratque pauens: "Fas haec contingere non est
2.82  Colla tibi; debet multas hic legibus aeui
2.83  Ante suam mortes; uanum depone furorem.
2.84  Si libet ulcisci deletae funera gentis,
2.86  Numinis, ingenti superum protectus ab ira
2.87  Vir ferus et Romam cupienti perdere fato
2.88  Sufficiens." Idem pelago delatus iniquo
2.89  Hostilem in terram uacuisque mapalibus actus
2.90  Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae
2.91  Et Poenos pressit cineres. Solatia fati
2.93  Ignouere deis. Libycas ibi colligit iras:
2.94  Vt primum fortuna redit, seruilia soluit
2.95  Agmina; conflato saeuas ergastula ferro
2.96  Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur
2.97  Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum
2.98  Attuleratque in castra nefas. Pro fata! Quis ille,
2.99  Quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor
2.100  Corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit!
2.101  Nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus
2.102  Ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.
2.103  Stat cruor in templis, multaque rubentia caede
2.104  Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas:
2.105  Non senis extremum piguit uergentibus annis
2.106  Praecepisse diem, nec primo in limine uitae
2.107  Infantis miseri nascentia rumpere fata.
2.109  Sed satis est iam posse mori. Trahit ipse furoris
2.110  Impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem.
2.111  In numerum pars magna perit, rapuitque cruentus
2.112  Victor ab ignota uultus ceruice recisos,
2.113  Dum uacua pudet ire manu. Spes una salutis
2.114  Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
2.115  Mille licet gladii mortis noua signa sequantur,
2.117  Sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui
2.118  Et uitam, dum Sulla redit. cui funera uulgi
2.119  Flere uacet? uix te sparsum per uiscera, Baebi,
2.120  Innumeras inter carpentis membra coronae
2.121  Discessisse manus; aut te, praesage malorum
2.122  Antoni, cuius laceris pendentia canis
2.123  Ora ferens miles festae rorantia mensae
2.124  Imposuit. Truncos lacerauit Fimbria Crassos;
2.125  Saeua tribunicio maduerunt robora tabo;
2.126  Te quoque neglectum uiolatae, Scaeuola, dextrae
2.127  Ante ipsum penetrale deae semperque calentis
2.128  Mactauere focos; paruum sed fessa senectus
2.129  Sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.
2.130  Septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.
2.131  Ille fuit uitae Mario modus omnia passo
2.132  Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso
2.133  Quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.
2.134  Iam quot apud Sacri cecidere cadauera portum,
2.135  Aut Collina tulit stratas quot porta cateruas,
2.136  Tum cum paene caput mundi rerumque potestas
2.137  Mutauit translata locum, Romanaque Samnis
2.138  Vltra Caudinas sperauit uulnera Furcas!
2.139  Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
2.140  Ille quod exiguum restabat sanguinis Vrbi
2.141  Hausit; dumque nimis iam putria membra recidit,
2.143  Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes,
2.144  Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
2.145  Tunc data libertas odiis, resolutaque legum
2.146  Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
2.147  Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia uictor
2.148  Iusserat. Infandum domini per uiscera ferrum
2.149  Exegit famulus; nati maduere paterno
2.152  Busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis
2.153  Corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
2.154  Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
2.155  Hic se praecipiti iaculatus pondere dura
2.156  Dissiluit percussus humo, mortisque cruento
2.157  Victori rapuere suas; hic robora busti
2.158  Exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
2.159  Desilit in flammas et dum licet occupat ignes.
2.160  Colla ducum pilo trepidam gestata per urbem
2.161  Et medio congesta foro; cognoscitur illic
2.162  Quicquid ubique iacet. Scelerum non Thracia tantum
2.163  Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni,
2.164  Postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
2.165  Tam laceros artus Pisaea fleuit in aula.
2.166  Cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
2.167  Amisere notas, miserorum dextra parentum
2.168  Colligit et pauido subducit cognita furto.
2.169  Meque ipsum memini caesi deformia fratris
2.170  Ora rogo cupidum uetitisque imponere flammis
2.171  Omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis,
2.172  Perque omnis truncos cum qua ceruice recisum
2.173  Conueniat quaesisse caput. quid sanguine manes
2.174  Placatos Catuli referam? cum uictima tristis
2.175  Inferias Marius forsan nolentibus umbris
2.176  Pendit, inexpleto non fanda piacula busto,
2.177  Cum laceros artus aequataque uulnera membris
2.178  Vidimus, et toto quamuis in corpore caeso
2.179  Nil animae letale datum moremque nefandae
2.180  Dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti.
2.181  Auulsae cecidere manus, exsectaque lingua
2.182  Palpitat et muto uacuum ferit aera motu.
2.184  Amputat; ille cauis euoluit sedibus orbes,
2.185  Vltimaque effudit spectatis lumina membris.
2.186  Vix erit ulla fides tam saeui criminis unum
2.187  Tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae
2.188  Fracta sub ingenti miscentur pondere membra,
2.189  Nec magis informes ueniunt ad litora trunci,
2.190  Qui medio periere freto. quid perdere fructum
2.191  Iuuit et ut uilem Marii confundere uultum?
2.192  Vt scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret,
2.193  Agnoscendus erat. uidit Fortuna colonos
2.194  Praenestina suos cunctos simul ense recepto
2.195  Vnius populum pereuntem tempore mortis.
2.196  Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus
2.197  Concidit et miserae maculauit ouilia Romae.
2.198  Tot simul infesto iuuenes occumbere leto
2.199  Saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae
2.200  Aut terrae caelique lues aut bellica clades,
2.201  Numquam poena fuit. densi uix agmina uulgi
2.202  Inter et exsangues immissa morte cateruas
2.203  Victores mouere manum. uix caede peracta
2.204  Procumbunt dubiaque labant ceruice; sed illos
2.205  Magna premit strages, peraguntque cadauera partem
2.206  Caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.
2.207  Intrepidus tanti sedit securus ab alto
2.208  Spectator sceleris; miseri tot milia uulgi
2.209  Non timuit iussisse mori. congesta recepit
2.210  Omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges;
2.211  In fluuium primi cecidere, in corpora summi.
2.212  Praecipites haesere rates, et strage cruenta
2.213  Interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,
2.214  Ad molem stetit unda sequens. Iam sanguinis alti
2.215  Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem
2.216  Praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo
2.217  Haerentis adiuuit aquas, nec iam alueus amnem
2.218  Nec retinent ripae, redditque cadauera campo.
2.219  Tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas
2.220  Sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor.
2.221  Hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,
2.222  His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
2.223  Haec rursus patienda manent, hoc ordine belli
2.224  Ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.
2.225  Quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur
2.226  Humani generis maiore in proelia damno.
2.227  Exulibus Mariis bellorum maxima merces
2.228  Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae
2.229  Praestitit, inuisas penitus quam tollere partes.
2.230  Hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes
2.231  Concurrunt. neuter ciuilia bella moueret,
2.232  Contentus quod Sulla fuit." Sic maesta senectus
2.233  Praeteritique memor flebat metuensque futuri.
2.234  At non magnanimi percussit pectora Bruti
2.235  Terror, et in tanta pauidi formidine motus
2.236  Pars populi lugentis erat; sed nocte sopora,
2.237  Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,
2.238  Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
2.239  Inuenit insomni uoluentem publica cura
2.240  Fata uirum casusque urbis cunctisque timentem
2.241  Securumque sui, farique his uocibus orsus:
2.242  "Omnibus expulsae terris olimque fugatae
2.243  Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
2.244  Excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
2.245  Derige me, dubium certo tu robore firma.
2.246  Namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur:
2.247  Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris
2.248  Inconcussa tenens dubio uestigia mundo?
2.249  An placuit ducibus scelerum populique furentis
2.250  Cladibus immixtum ciuile absoluere bellum?
2.251  Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
2.252  Hos polluta domus legesque in pace timendae,
2.253  Hos ferro fugienda fames mundique ruinae
2.254  Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma:
2.255  Castra petunt magna uicti mercede; tibi uni
2.256  Per se bella placent? Quid tot durare per annos
2.257  Profuit immunem corrupti moribus aeui?
2.258  Hoc solum longae pretium uirtutis habebis?
2.259  Accipient alios, facient te bella nocentem.
2.260  Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
2.261  Has etiam mouisse manus, nec pila lacertis
2.262  Missa tuis caeca telorum in nube ferantur,
2.263  Nec tanta incassum uirtus eat. ingeret omnis
2.264  Se belli fortuna tibi. Quis nollet in isto
2.265  Ense mori, quamuis alieno uulnere labens,
2.266  Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
2.267  Otia solus ages; sicut caelestia semper
2.268  Inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu,
2.269  Fulminibus propior terrae succenditur aer;
2.272  Lege deum minimas rerum discordia turbat,
2.274  Accipient tantum uenisse in proelia ciuem!
2.275  Nam praelata suis numquam diuersa dolebit
2.276  Castra ducis Magni. Nimium placet ipse Catoni,
2.277  Si bellum ciuile placet. Pars magna senatus
2.278  Et duce priuato gesturus proelia consul
2.279  Sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
2.280  Sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe
2.281  Solus Caesar erit. Quod si pro legibus arma
2.282  Ferre iuuat patriis libertatemque tueri,
2.283  Nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,
2.284  Post bellum uictoris habes." Sic fatur, at illi
2.285  Arcano sacras reddit Cato pectore uoces:
2.286  "Summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur;
2.287  Sed quo fata trahunt, uirtus secura sequetur;
2.288  Crimen erit superis et me fecisse nocentem.
2.289  Sidera quis mundumque uelit spectare cadentem
2.290  Expers ipse metus? Quis, cum ruat arduus aether,
2.291  Terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
2.292  Compressas tenuisse manus? Gentesne furorem
2.293  Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur
2.294  Diducti fretis alio sub sidere reges,
2.295  Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem,
2.296  O superi, motura Dahas ut clade Getasque
2.297  Securo me Roma cadat. Ceu morte parentem
2.298  Natorum orbatum longum producere funus
2.299  Ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris
2.300  Inseruisse manus constructoque aggere busti
2.301  Ipsum atras tenuisse faces: non ante reuellar
2.302  Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
2.303  Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
2.304  Sic eat: immites Romana piacula diui
2.305  Plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.
2.306  O utinam caelique deis Erebique liceret
2.307  Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
2.308  Deuotum hostiles Decium pressere cateruae:
2.309  Me geminae figant acies, me barbara telis
2.310  Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis
2.311  Excipiam medius totius uulnera belli.
2.312  Hic redimat sanguis populos, hac caede luatur
2.313  Quidquid Romani meruerunt pendere mores.
2.314  Ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes
2.315  Regna pati pereunt? Me solum inuadite ferro,
2.316  Me frustra leges et inania iura tuentem.
2.317  Hic dabit, hic pacem iugulus finemque malorum
2.318  Gentibus Hesperiis; post me regnare uolenti
2.319  Non opus est bello. Quin publica signa ducemque
2.320  Pompeium sequimur? Nec, si fortuna fauebit,
2.321  Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
2.322  Non bene compertum est: ideo me milite uincat,
2.323  Ne sibi se uicisse putet." Sic fatur et acris
2.324  Irarum mouit stimulos iuuenisque calorem
2.325  Excitat in nimios belli ciuilis amores.
2.326  Interea Phoebo gelidas pellente tenebras
2.327  Pulsatae sonuere fores quas sancta relicto
2.328  Hortensi maerens irrupit Marcia busto;
2.329  Quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,
2.330  Mox ubi conubii pretium mercesque soluta est
2.331  Tertia iam suboles, alios fecunda penates
2.332  Impletura datur geminas et sanguine matris
2.333  Permixtura domos. Sed postquam condidit urna
2.334  Supremos cineres, miserando concita uultu,
2.335  Effusas laniata comas contusaque pectus
2.336  Verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,
2.337  Non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:
2.339  Iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos;
2.340  Visceribus lassis partuque exhausta reuertor
2.341  Iam nulli tradenda uiro. Da foedera prisci
2.342  Illibata tori, da tantum nomen inane
2.343  Conubii, liceat tumulo scripsisse: CATONIS
2.344  MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aeuo,
2.345  Mutarim primas, expulsa an tradita, taedas.
2.346  Non me laetorum sociam rebusque secundis
2.347  Accipis: in curas uenio partemque laborum.
2.348  Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquor
2.349  Et sit ciuili propior Cornelia bello?"
2.350  Hae flexere uirum uoces, et tempora quamquam
2.351  Sint aliena toris, iam fato in bella uocante,
2.352  Foedera sola tamen uanaque carentia pompa
2.353  Iura placent sacrisque deos admittere testes.
2.354  Festa coronato non pendent limine serta,
2.355  Infulaque in geminos discurrit candida postes,
2.356  Legitimaeque faces, gradibusque acclinis eburnis
2.357  Stat torus, et picto uestes discriminat auro,
2.358  Turritaque premens frontem matrona corona
2.360  Non timidum nuptae leuiter tectura pudorem
2.361  Lutea demissos uelarunt flammea uultus,
2.362  Balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,
2.363  Colla monile decens, umerisque haerentia primis
2.364  Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
2.365  Sicut erat, maesti seruat lugubria cultus
2.366  Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
2.367  Obsita funerea celatur purpura lana.
2.368  Non soliti lusere sales, nec more Sabino
2.369  Excepit tristis conuicia festa maritus.
2.370  Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:
2.372  Ille nec horrificam sancto dimouit ab ore
2.373  Caesariem duroque admisit gaudia uultu
2.374  (Vt primum tolli feralia uiderat arma,
2.375  Intonsos rigidam in frontem descendere canos
2.376  Passus erat maestamque genis increscere barbam:
2.377  Vni quippe uacat studiis odiisque carenti
2.378  Humanum lugere genus). Nec foedera prisci
2.379  Sunt temptata tori; iusto quoque robur amori
2.380  Restitit. hi mores, haec duri immota Catonis
2.381  Secta fuit, seruare modum finesque tenere
2.382  Naturamque sequi patriaeque impendere uitam
2.383  Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
2.384  Huic epulae uicisse famem; magnique penates
2.385  Summouisse hiemem tecto; pretiosaque uestis
2.386  Hirtam membra super Romani more Quiritis
2.387  Induxisse togam; Venerisque hic maximus usus
2.389  Iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,
2.391  Surrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.
2.392  Interea trepido discedens agmine Magnus
2.393  Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
2.394  Haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem
2.395  Hostis in occursum sparsas extendere partis,
2.396  Vmbrosis mediam qua collibus Appenninus
2.397  Erigit Italiam, nulloque a uertice tellus
2.398  Altius intumuit propiusque accessit Olympo.
2.399  Mons inter geminas medius se porrigit undas
2.400  Inferni superique maris, collesque coercent
2.401  Hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,
2.402  Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
2.403  Fontibus hic uastis immensos concipit amnes
2.404  Fluminaque in gemini spargit diuortia ponti.
2.405  In laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus
2.406  Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro
2.407  Senaque et Adriacas qui uerberat Aufidus undas,
2.408  Quoque magis nullum tellus se soluit in amnem,
2.409  Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas
2.410  Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum
2.411  Populea fluuium ripas umbrasse corona,
2.412  Cumque diem pronum transuerso limite ducens
2.413  Succendit Phaeton flagrantibus aethera loris,
2.414  Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
2.415  Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
2.416  Non minor hic Nilo si non per plana iacentis
2.417  Aegypti Libycis Nilus stagnaret harenis;
2.418  Non minor hic Histro, nisi quod dum permeat orbem
2.419  Hister casuros in quaelibet aequora fontes
2.420  Accipit et Scythicas exit non solus in undas.
2.421  Dexteriora petens montis decliuia Thybrim
2.422  Vnda facit Rutubamque cauum. Delabitur inde
2.423  Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae
2.425  Vestinis impulsus aquis radensque Salerni
2.426  Culta Siler, nullasque uado qui Macra moratus
2.427  Alnos uicinae procurrit in aequora Lunae.
2.428  Longior educto qua surgit in aera dorso,
2.429  Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpis.
2.430  Tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello
2.431  Vomere, piniferis amplexus rupibus omnis
2.432  Indigenas Latii populos, non deserit ante
2.433  Hesperiam quam cum Scyllaeis clauditur undis
2.434  Extenditque suas in templa Lacinia rupes,
2.435  Longior Italia, donec confinia pontus
2.436  Solueret incumbens terrasque repelleret aequor.
2.437  At postquam gemino tellus elisa profundo est
2.438  Extremi colles Siculo cessere Peloro.
2.440  Gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis
2.441  Hesperiae fines uacuosque irrumpat in agros
2.442  Atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
2.443  Bella gerat. Non tam portas intrare patentis
2.444  Quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono
2.445  Arua premi quam si ferro populetur et igni;
2.446  Concessa pudet ire uia ciuemque uideri.
2.447  Tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore
2.448  Ancipites, quamquam primo terrore ruentis
2.449  Cessurae belli, denso tamen aggere firmant
2.450  Moenia et abrupto circumdant undique uallo
2.451  Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
2.452  Tela petant altis murorum turribus aptant.
2.453  Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
2.454  Cum terrore fides: ut cum mare possidet auster
2.455  Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur;
2.456  Si rursus tellus pulsu laxata tridentis
2.457  Aeolii tumidis immittat fluctibus eurum,
2.458  Quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem
2.459  Aequora, nubiferoque polus cum cesserit euro,
2.460  Vindicat unda notum. Facilis sed uertere mentes
2.461  Terror erat dubiamque fidem fortuna ferebat.
2.462  Gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
2.463  Iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.
2.464  Nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis
2.465  Caesaris audito conuersus nomine Sulla.
2.466  Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
2.467  Per diuersa ruens neglecto moenia tergo,
2.468  Qua siluae, qua saxa, fugit. Depellitur arce
2.469  Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat
2.470  Deuertitque acies, solusque ex agmine tanto
2.471  Dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
2.472  Tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
2.473  Scipio, Luceriae, quamquam firmissima pubes
2.474  His sedeat castris, iampridem Caesaris armis
2.475  Parthorum seducta metu, qua Gallica damna
2.476  Suppleuit Magnus dumque ipse ad bella uacaret,
2.477  Donauit socero Romani sanguinis usum.
2.478  At te Corfini ualidis circumdata muris
2.479  Tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat
2.480  Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
2.481  Vt procul immensam campo consurgere nubem
2.482  Ardentisque acies percussis sole corusco
2.483  Conspexit telis, "Socii, decurrite" dixit
2.484  "Fluminis ad ripas undaeque immergite pontem.
2.485  Et tu montanis totus nunc fontibus exi
2.486  Atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos
2.487  Discussa compage feras. Hoc limite bellum
2.488  Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
2.489  Praecipitem cohibete ducem; uictoria nobis
2.490  Hic primum stans Caesar erit." Nec plura locutus
2.491  Deuoluit rapidum nequicquam moenibus agmen.
2.492  Nam prior e campis ut conspicit amne soluto
2.493  Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
2.494  "Non satis est muris latebras quaesisse pauori?
2.495  Obstruitis campos fluuiisque arcere paratis,
2.496  Ignaui! Non si tumido me gurgite Ganges
2.497  Summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo
2.498  Post Rubiconis aquas. Equitum properate cateruae,
2.499  Ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem."
2.500  Haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas
2.501  In campum sonipes, crebroque simillima nimbo
2.502  Trans ripam ualidi torserunt tela lacerti.
2.503  Ingreditur pulsa fluuium statione uacantem
2.504  Caesar et ad tutas hostis compellitur arces.
2.505  Et iam moturas ingentia pondera turris
2.506  Erigit, et mediis surrepit uinea muris:
2.507  Ecce, nefas belli! reseratis agmina portis
2.508  Captiuum traxere ducem, ciuisque superbi
2.509  Constitit ante pedes; uultu tamen alta minaci
2.510  Nobilitas recta ferrum ceruice poposcit.
2.511  Scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri:
2.512  "Viue, licet nolis, et nostro munere" dixit
2.513  "Cerne diem. uictis iam spes bona partibus esto
2.514  Exemplumque mei; uel, si libet, arma retempta,
2.515  Et nihil hac uenia, si uiceris ipse, paciscor."
2.516  Fatur et astrictis laxari uincula palmis
2.517  Imperat. Heu quanto melius uel caede peracta
2.518  Parcere Romano potuit fortuna pudori!
2.519  Poenarum extremum ciui, quod castra secutus
2.520  Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
2.521  Ignosci. Premit ille grauis interritus iras
2.522  Et secum: "Romamne petes pacisque recessus
2.523  Degener? In medios belli non ire furores
2.524  Iam dudum moriture paras? Rue certus et omnis
2.525  Lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus."
2.526  Nescius interea capti ducis arma parabat
2.527  Magnus, ut immixto firmaret robore partis.
2.528  Iamque secuturo iussurus classica Phoebo
2.529  Temptandasque ratus moturi militis iras
2.530  Alloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes:
2.531  "O scelerum ultores melioraque signa secuti,
2.532  O uere Romana manus, quibus arma senatus
2.533  Non priuata dedit, uotis deposcite pugnam.
2.534  Ardent Hesperii saeuis populatibus agri,
2.535  Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes,
2.536  Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
2.537  Di melius, belli tulimus quod damna priores:
2.538  Coeperit inde nefas. Iamiam me praeside Roma
2.539  Supplicium poenamque petat. Neque enim ista uocari
2.540  Proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram;
2.541  Nec magis hoc bellum est quam quod Catilina parauit
2.542  Arsuras in tecta faces sociusque furoris
2.544  O rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
2.545  Te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis,
2.546  Ad Cinnas Mariosque uenis. Sternere profecto,
2.547  Vt Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
2.548  Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
2.549  Quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.
2.550  Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
2.551  Inuideo nostrasque manus quod Roma furenti
2.552  Opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
2.553  Et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,
2.554  Vt simili causa caderes qua Spartacus hostis.
2.555  Te quoque si superi titulis accedere nostris
2.556  Iusserunt, ualet en! torquendo dextera pilo,
2.557  Feruidus haec iterum circa praecordia sanguis
2.558  Incaluit; disces non esse ad bella fugaces,
2.559  Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
2.560  Defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas:
2.561  Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
2.562  Quo potuit ciuem populus perducere liber,
2.563  Ascendi supraque nihil nisi regna reliqui.
2.564  Non priuata cupis, Romana quisquis in urbe
2.565  Pompeium transire paras. Hinc consul uterque,
2.566  Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
2.567  Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
2.568  Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
2.569  Gallia iam lustris aetasque impensa labori
2.570  Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis
2.572  Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
2.573  An uanae tumuere minae; quod fama furoris
2.574  Expulit armatam patriis e sedibus urbem?
2.576  Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
2.577  Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
2.578  Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
2.579  Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
2.580  Idem per Scythici profugum diuortia ponti
2.581  Indomitum regem Romanaque fata morantem
2.583  Pars mundi mihi nulla uacat; sed tota tenetur
2.584  Terra meis, quocumque iacet sub sole, trophaeis:
2.585  Hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas
2.586  Arctos habet; calida medius mihi cognitus axis
2.588  Occasus mea iura timent Tethynque fugacem
2.589  Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
2.590  Me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces
2.591  Heniochi notique erepto uellere Colchi.
2.593  Incerti Iudaea dei mollisque Sophene.
2.594  Armenios Cilicasque feros Taurosque subegi.
2.595  Quod socero bellum praeter ciuile reliqui?"
2.596  Verba ducis nullo partes clamore sequuntur
2.597  Nec matura petunt promissae classica pugnae.
2.598  Sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
2.599  Signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
2.600  Iam uictum fama non uisi Caesaris agmen.
2.601  Pulsus ut armentis primo certamine taurus
2.602  Siluarum secreta petit uacuosque per agros
2.603  Exul in aduersis explorat cornua truncis
2.604  Nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta
2.605  Excussi placuere tori; mox reddita uictor
2.606  Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
2.607  Inuito pastore trahit: sic uiribus impar
2.608  Tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
2.609  Brundisii tutas concessit Magnus in arces.
2.610  Vrbs est Dictaeis olim possessa colonis,
2.611  Quos Creta profugos uexere per aequora puppes
2.612  Cecropiae, uictum mentitis Thesea uelis.
2.613  Hanc latus angustum iam se cogentis in artum
2.614  Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
2.615  Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
2.616  Nec tamen hoc artis immissum faucibus aequor
2.617  Portus erat, si non uiolentos insula Coros
2.618  Exciperet saxis lassasque refunderet undas.
2.619  Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
2.620  Opposuit natura mari flatusque remouit,
2.621  Vt tremulo starent contentae fune carinae.
2.622  Hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur
2.623  In portus, Corcyra, tuos, seu laeua petatur
2.624  Illyris Ionias uergens Epidamnos in undas.
2.625  Huc fuga nautarum, cum totas Adria uires
2.626  Mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque
2.627  Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
2.628  Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis
2.629  Nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,
2.630  Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes,
2.631  Tunc subole e tanta natum, cui firmior aetas,
2.632  Affatur: "Mundi iubeo temptare recessus
2.633  Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque
2.634  Nostri fama uenit, qua est uulgata per urbes
2.635  Post me Roma ducem; sparsos per rura colonos
2.636  Redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges
2.637  Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,
2.638  Admoneo, nec tu populos utraque uagantis
2.639  Armenia Pontique feras per litora gentis
2.640  Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso
2.641  Pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri,
2.642  Et- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
2.643  Bella feres totoque urbes agitabis in orbe
2.644  Perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.
2.645  Et uos, qui Latio signatis nomine fastus,
2.646  Primus in Epirum boreas agat; inde per arua
2.647  Graiorum Macetumque nouas acquirite uires,
2.648  Dum pauci dat tempus hiemps." sic fatur et omnes
2.649  Iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.
2.650  At numquam patiens segnis longaeque quietis
2.651  Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
2.652  Adsequitur generique premit uestigia Caesar.
2.653  Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
2.654  Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,
2.655  Ipsa caput mundi, bellorum maxima merces,
2.656  Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,
2.657  Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
2.658  Instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem
2.659  Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
2.660  Communem tamen esse dolet nec rursus aperto
2.661  Vult hostes errare freto sed molibus undas
2.662  Obstruit et latum deiectis rupibus aequor.
2.663  Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
2.664  Haurit saxa uorax montesque immiscet harenis:
2.665  Vt maris Aegaeis medias si celsus in undas
2.666  Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
2.667  Emineant, uel si conuulso uertice Gaurus
2.668  Decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.
2.669  Ergo ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,
2.670  Tunc placuit caesis innectere uincula siluis
2.671  Roboraque immensis late religare catenis.
2.672  Talis fama canit tumidum super aequora Xersen
2.673  Construxisse uias, multum cum pontibus ausus
2.674  Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo
2.675  Incessitque fretum rapidi super Hellesponti
2.676  Non eurum zephyrumque timens, cum uela ratisque
2.677  In medium deferret Athon. sic ora profundi
2.678  Artantur casu nemorum; tunc aggere multo
2.679  Surgit opus, longaeque tremunt super aequora turres.
2.680  Pompeius tellure noua compressa profundi
2.681  Ora uidens curis animum mordacibus angit,
2.682  Vt reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
2.684  Ipsa maris per claustra rates fastigia molis
2.685  Discussere salo spatiumque dedere carinis
2.686  Tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis
2.687  Multifidas iaculata faces. ut tempora tandem
2.688  Furtiuae placuere fugae, ne litora clamor
2.689  Nauticus exagitet, ne bucina diuidat horas,
2.690  Ne tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,
2.691  Praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo
2.692  Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
2.693  Cum tacitas soluere rates. non anchora uoces
2.694  Mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;
2.695  Dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus
2.696  Erigitur, pauidi classis siluere magistri,
2.697  Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
2.698  Nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentis.
2.699  Dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,
2.700  Quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem
2.701  Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto
2.702  Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda
2.703  Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
2.704  Ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis
2.705  Cum fato conuersa fides, murisque recepti
2.706  Praecipiti cursu flexi per cornua portus
2.707  Ora petunt pelagusque dolent contingere classi.
2.708  Heu pudor! exigua est fugiens uictoria Magnus.
2.709  Angustus puppis mittebat in aequora limes
2.710  Artior Euboica, quae Chalcida uerberat, unda.
2.711  Hic haesere rates geminae classique paratas
2.712  Excepere manus, tractoque in litora bello
2.713  Hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus.
2.714  Cetera classis abit summis spoliata carinis:
2.716  Cyaneas tellus emisit in aequora cautes,
2.717  Rapta puppe minor subducta est montibus Argo,
2.718  Vanaque percussit pontum Symplegas inanem
2.719  Et statura redit. iam Phoebum urgere monebat
2.720  Non idem eoi color aetheris, albaque nondum
2.721  Lux rubet et flammas propioribus eripit astris,
2.722  Et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae
2.723  In faciem puri redeunt languentia caeli,
2.724  Maioresque latent stellae, calidumque refugit
2.725  Lucifer ipse diem; pelagus iam, Magne, tenebas,
2.726  Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto
2.727  Praedonem sequerere mari: lassata triumphis
2.728  Desciuit fortuna tuis. cum coniuge pulsus
2.729  Et natis totosque trahens in bella penates
2.730  Vadis adhuc ingens populis comitantibus exul.
2.731  Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
2.732  Non quia te superi patrio priuare sepulchro
2.733  Maluerint, Phariae busto damnantur harenae:
2.734  Parcitur Hesperiae; procul hoc et in orbe remoto
2.735  Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus
2.736  Immaculata sui seruetur sanguine Magni.
3.1  Propulit ut classem uelis cedentibus auster
3.2  Incumbens mediumque rates mouere profundum,
3.3  Omnis in Ionios spectabat nauita fluctus;
3.4  Solus ab Hesperia non flexit lumina terra
3.5  Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam
3.6  Ad uisus reditura suos tectumque cacumen
3.7  Nubibus et dubios cernit uanescere montis.
3.8  Inde soporifero cesserunt languida somno
3.9  Membra ducis; diri tum plena horroris imago
3.10  Visa caput maestum per hiantes Iulia terras
3.11  Tollere et accenso furialis stare sepulchro.
3.12  "Sedibus Elysiis campoque expulsa piorum
3.13  Ad Stygias"inquit "tenebras manesque nocentes
3.14  Post bellum ciuile trahor: uidi ipsa tenentis
3.15  Eumenidas, quaterent quas uestris lampadas armis;
3.16  Praeparat innumeras puppis Acherontis adusti
3.17  Portitor; in multas laxantur Tartara poenas,
3.18  Vix operi cunctae dextra properante sorores
3.20  Coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos:
3.21  Fortuna est mutata toris semperque potentis
3.22  Detrahere in cladem fato damnata maritos
3.23  Innupsit tepido paelex Cornelia busto.
3.24  Haereat illa tuis per bella, per aequora signis,
3.25  Dum non securos liceat mihi rumpere somnos
3.26  Et nullum uestro uacuum sit tempus amori,
3.27  Sed teneat Caesarque dies et Iulia noctes.
3.28  Me non Lethaeae, coniunx, obliuia ripae
3.29  Immemorem fecere tui, regesque silentum
3.30  Permisere sequi. ueniam te bella gerente
3.31  In medias acies; numquam tibi, Magne, per umbras
3.32  Perque meos manes genero non esse licebit.
3.33  Abscidis frustra ferro tua pignora: bellum
3.34  Te faciet ciuile meum." Sic fata refugit
3.35  Vmbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.
3.36  Ille, dei quamuis cladem manesque minentur,
3.37  Maior in arma ruit certa cum mente malorum
3.38  Et "Quid" ait "uani terremur imagine uisus?
3.39  Aut nihil est sensus animis a morte relictum
3.40  Aut mors ipsa nihil." Titan iam pronus in undas
3.41  Ibat et igniferi tantum demerserat orbis,
3.42  Quantum desse solet lunae, seu plena futura est,
3.43  Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
3.45  Et posito remis petierunt litora malo.
3.46  Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,
3.47  Absconditque fretum classes, et litore solus
3.48  Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
3.49  Laetificat Magni; queritur quod tuta per aequor
3.50  Terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla
3.51  Praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,
3.52  Vt bellum differret, erat. tum pectore curas
3.53  Expulit armorum pacique intentus agebat,
3.54  Quoque modo uanos populi conciret amores
3.55  Gnarus et irarum causas et summa fauoris
3.56  Annona momenta trahi. namque asserit urbis
3.57  Sola fames emiturque metus, cum segne potentes
3.58  Vulgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.
3.59  Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
3.60  Qua mare tellurem subitis aut obruit undis
3.61  Aut scidit et medias fecit sibi litora terras;
3.62  Vis illic ingens pelagi, semperque laborant
3.63  Aequora ne rupti repetant confinia montes,
3.64  Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
3.65  Vtraque frugiferis est insula nobilis aruis;
3.66  Nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae
3.67  Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
3.68  Vbere uix glebeae superat cessantibus austris,
3.69  Cum medium nubes borea cogente sub axem
3.70  Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
3.71  Haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictor
3.72  Non armata trahens, sed pacis habentia uultum,
3.74  Gallorum tantum populis arctoque subacta
3.75  Quam seriem rerum longa praemittere pompa,
3.76  Quas potuit belli facies! ut uincula Rheno
3.77  Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus
3.78  Nobilis et flauis sequeretur mixta Britannis!
3.79  Perdidit o qualem uincendo plura triumphum!
3.80  Non illum laetis uadentem coetibus urbes,
3.81  Sed tacitae uidere metu, nec constitit usquam
3.82  Obuia turba duci. Gaudet tamen esse timori
3.83  Tam magno populis et se non mallet amari.
3.84  Iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,
3.85  Et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes,
3.86  Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,
3.87  Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;
3.88  Excelsa de rupe procul iam conspicit urbem
3.89  Arctoi toto non uisam tempore belli
3.90  Miratusque suae sic fatur moenia Romae:
3.91  "Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
3.92  Deseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?
3.93  Di melius, quod non Latias eous in oras
3.94  Nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata uelox
3.95  Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti
3.96  Tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,
3.97  Quod bellum ciuile fuit." Sic fatur et urbem
3.98  Attonitam terrore subit. Namque ignibus atris
3.99  Creditur ut captae rapturus moenia Romae
3.100  Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:
3.101  Velle putant quodcumque potest. Non omina festa,
3.102  Non fictas laeto uoces simulare tumultu,
3.103  Vix odisse uacat. Phoebea palatia complet
3.104  Turba patrum nullo cogendi iure senatus
3.105  E latebris educta suis; non consule sacrae
3.106  Fulserunt sedes, non proxima lege potestas,
3.108  Omnia Caesar erat; priuatae curia uocis
3.109  Testis adest. Sedere patres censere parati,
3.110  Si regnum, si templa sibi iugulumque senatus
3.111  Exiliumque petat. melius, quod plura iubere
3.112  Erubuit quam Roma pati. Tamen exit in iram:
3.113  Viribus an possint obsistere iura, per unum
3.114  Libertas experta uirum. Pugnaxque Metellus,
3.115  Vt uidet ingenti Saturnia templa reuelli
3.116  Mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens
3.117  Ante fores nondum reseratae constitit aedis
3.118  (Vsque adeo solus ferrum mortemque timere
3.119  Auri nescit amor. pereunt discrimine nullo
3.120  Amissae leges; sed, pars uilissima rerum,
3.121  Certamen mouistis, opes), prohibensque rapina
3.122  Victorem clara testatur uoce tribunus:
3.123  "Non nisi per nostrum uobis percussa patebunt
3.124  Templa latus, nullasque feres, nisi sanguine sacro
3.125  Sparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas
3.126  Inuenit ista deos, Crassumque in bella secutae
3.127  Saeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.
3.128  Detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda est
3.129  Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
3.130  Non feret e nostro sceleratus praemia miles.
3.131  Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
3.132  Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
3.133  Bellum, Caesar, habes." his magnam uictor in iram
3.134  Vocibus accensus: "Vanam spem mortis honestae
3.135  Concipis: haud" inquit "iugulo se polluet isto
3.136  Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira
3.137  Nullus honor faciet. te uindice tuta relicta est
3.138  Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
3.139  Longus summa dies, ut non, si uoce Metelli
3.140  Seruentur leges, malint a Caesare tolli."
3.141  Dixerat, et nondum foribus cedente tribuno
3.142  Acrior ira subit: saeuos circumspicit enses
3.143  Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum
3.144  Compulit audaci nimium desistere coepto.
3.145  "Libertas" inquit "populi quem regna coercent,
3.146  Libertate perit, cuius seruaueris umbram,
3.147  Si quidquid iubeare uelis. tot rebus iniquis
3.149  Degenerisque metus, non iam potuisse negari.
3.150  Ocius auertat diri mala semina belli.
3.151  Damna mouent populos, si quos sua iura tuentur.
3.152  Non sibi, sed domino grauis est, quae seruit, egestas."
3.153  Protinus abducto patuerunt templa Metello.
3.154  Tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas
3.155  Testatur stridore fores; tunc conditus imo
3.156  Eruitur templo multis non tactus ab annis
3.157  Romani census populi, quem Punica bella,
3.158  Quem dederat Perses, quem uicti praeda Philippi,
3.159  Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit
3.160  (Quo te Fabricius regi non uendidit auro),
3.161  Quidquid parcorum mores seruastis auorum,
3.162  Quod dites Asiae populi misere tributum,
3.163  Victorique dedit Minoia Creta Metello,
3.164  Quod Cato longinqua uexit super aequora Cypro.
3.165  Tunc Orientis opes captorumque ultima regum
3.166  Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis,
3.167  Egeritur; tristi spoliantur templa rapina,
3.168  Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.
3.169  Interea totum Magni fortuna per orbem
3.170  Secum casuras in proelia mouerat urbes.
3.171  Proxima uicino uires dat Graecia bello.
3.172  Phocaicas Amphisa manus scopulosaque Cirrha
3.173  Parnasosque iugo misit desertus utroque.
3.174  Boeoti coiere duces, quos impiger ambit
3.175  Fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce,
3.176  Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens
3.177  Sicaniis Alpheos aquas. Tunc Maenala liquit
3.178  Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.
3.179  Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis
3.180  Chaonio ueteres liquerunt uertice Selloe.
3.181  Exhausit totas quamuis delectus Athenas,
3.182  Exiguae Phoebea tenent naualia puppes,
3.183  Tresque petunt ueram credi Salamina carinae.
3.184  Iam dilecta Ioui centenis uenit in arma
3.185  Creta uetus populis Gnososque agitare pharetras
3.186  Docta nec eois peior Gortyna sagittis.
3.187  Tunc qui Dardaniam tenet Oricon et uagus altis
3.188  Dispersus siluis Athamas et nomine prisco
3.189  Encheliae uersi testantes funera Cadmi,
3.190  Colchis et Adriacas spumans Absyrtos in undas;
3.191  Penei qui rura colunt, quorumque labore
3.192  Thessalus Haemoniam uomer proscindit Iolcon.
3.193  (Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo
3.195  Primaque cum uentis pelagique furentibus undis
3.196  Composuit mortale genus, fatisque per illam
3.197  Accessit mors una ratem). Tunc linquitur Haemus
3.198  Thracius et populum Pholoe mentita biformem.
3.199  Deseritur Strymon tepido committere Nilo
3.200  Bistonias consuetus aues et barbara Cone,
3.201  Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo
3.202  Multifidi Peucen unum caput alluit Histri,
3.203  Moesiaque et gelido tellus perfusa Caico
3.204  Idalis et nimium glebis exilis Arisbe;
3.205  Quique colunt Pitanen et quae tua munera, Pallas,
3.206  Lugent damnatae Phoebo uictore Celaenae,
3.208  Errantem Maeandron adit mixtusque refertur,
3.209  Passaque ab auriferis tellus exire metallis
3.211  Iliacae quoque signa manus perituraque castra
3.212  Ominibus petiere suis, nec fabula Troiae
3.213  Continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.
3.215  Et felix, sic fama, Ninos, uentosa Damascos
3.216  Gazaque et arbusto palmarum diues Idume
3.217  Et Tyros instabilis pretiosaque murice Sidon.
3.218  Has ad bella rates non flexo limite ponti
3.219  Certior haud ullis duxit Cynosura carinis.
3.221  Mansuram rudibus uocem signare figuris:
3.222  Nondum flumineas Memphis contexere biblos
3.223  Nouerat et saxis tantum uolucresque feraeque
3.224  Sculptaque seruabant magicas animalia linguas).
3.225  Deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos
3.226  Coryciumque patens exesis rupibus antrum,
3.227  Mallos et extremae resonant naualibus Aegae,
3.228  Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.
3.229  Mouit et eoos bellorum fama recessus,
3.230  Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe
3.231  Ostia nascenti contraria soluere Phoebo
3.232  Audet et aduersum fluctus impellit in eurum:
3.233  Hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor
3.234  Constitit et magno uinci se fassus ab orbe est.
3.235  Quaque ferens rapidum diuiso gurgite fontem
3.237  Quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,
3.238  Et qui tinguentes croceo medicamine crinem
3.239  Fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,
3.240  Quique suas struxere pyras uiuique calentis
3.241  Conscendere rogos. Pro! quanta est gloria genti
3.242  Iniecisse manum fatis, uitaque repletos
3.243  Quod superest donasse deis! uenere feroces
3.244  Cappadoces duri populus non cultor Amani,
3.245  Armeniusque tenens uoluentem saxa Niphaten.
3.246  Aethera tangentis siluas liquere Choatrae.
3.247  Ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbem
3.248  Vmbras mirati nemorum non ire sinistras.
3.249  Tum furor extremos mouit Romanus Orestas
3.250  Carmanosque duces (quorum iam flexus in austrum
3.251  Aether non totam mergi tamen aspicit Arcton;
3.253  Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla
3.254  Signiferi regione poli, nisi poplite lapso
3.255  Vltima curuati procederet ungula Tauri.
3.256  Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus
3.257  Euphrates, quos non diuersis fontibus edit
3.258  Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,
3.259  Quod potius sit nomen aquis; sed sparsus in agros
3.260  Fertilis Euphrates Phariae uice fungitur undae;
3.261  At Tigrim subito tellus absorbet hiatu
3.262  Occultosque tegit cursus rursusque renatum
3.263  Fonte nouo flumen pelagi non abnegat undis.
3.264  Inter Caesareas acies diuersaque signa
3.265  Pugnaces dubium Parthi tenuere fauorem
3.266  Contenti fecisse duos. Tinxere sagittas
3.267  Errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros
3.268  Includit gelido uastisque Hyrcania siluis.
3.269  Hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,
3.270  Heniochi saeuisque affinis Sarmata Moschis,
3.271  Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,
3.272  Qua Croeso fatalis Halys, qua uertice lapsus
3.273  Riphaeo Tanais diuersi nomina mundi
3.274  Imposuit ripis Asiaeque et terminus idem
3.275  Europae mediae dirimens confinia terrae
3.276  Nunc huc nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem;
3.278  Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis,
3.279  Oceanumque negant solas admittere Gades.
3.280  Hinc Essedoniae gentes auroque ligatas
3.281  Substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius